THOLUS

THOLUS
THOLUS
apud Statium, l. 3. Sylv. 1. v. 3.
Quod coleris maiore tholô, nec littor a pauper
Nuda tenes ----
Barthio est recavum templum, fornix. Proprie umbilicus testudinis in Templis, e quo donaria olim suspendi solebânt, quae Graeci ἀναθήματα dixêre. Erant autem haec velut argumenta casuum praeteritorum: Sic enim emeriti milites sua arma; qui naufragium evasissent, vestes in tabula depictas; qui a morbo liberati eslent, ex auro vel argento membrum sanitati restitutum vel etiam remedium, quod saluti fuerat, descriptum, Diis dedicare publiceque exponere solebant. Unde Virg. l. 6. Aen. v. 32.
—— ———— Casus effinxit in auro.
Similiter defuncti Duces, arma Diis quos coluissent suffigenda relinquebant, ut Parthenius ille moriturus apud Papinium Statium, Thebaid. l. 9. in fin. et reduces ab expeditione, ut videre est apud Ovid. Ep. 13. Laodam. etc. Quae omnia suffigebantur non columnis modo et parietibus, sed et ipsis Templorum Tholis, seu fastigiis aedium sacrarum. Arnob. l. 6. Multa Templa. quae Tholis sunt aureis. et sublimibus clara fastigiis. Luctatius Placid. ad Thehaid. l. 2. v. 734. Tholus est in media Templi camer a locus, in quo voventium promitiae aut exuviae figebantur. Martialis, l. 1. Epigr. 71. v. 10.
Et Cybeles pictô stat Corybante tholus.
In quae verba Scholiastes: Et tholus, inquit, in Cybeles templo, supr a quem Galli, Deae evirati Sacerdotis, effigies stabat. Est autem Tholus, camera aedificii in fastigatum acumen desinens, in qua trabes coeunt, ibidemque scutum affixum, de quo dona suspenduntur. Aliter tamen apud eundem vox sumitur, l. 2. Epigr. 59. cui titul. de Cenatione micae, quô nomine, ob parvitatem, diaetam seu cenationem auream, a se exstructam, Domitianus Imperator vocavit,
Mica vocor. Quid sim? cernis: Cenatio parva.
Ex me Caesareum prospicis ecce Tholum.
Frange toros: pete vina: rosas cape: tingere nardô,
Ipse iubet mortis te meminisse Deus.
Hîc einim, quid Tholus dicatur, non ita facile sciri potest. Non dubium est, inquit Ios. Scaliger, Lection. Ausontan. l. 1. c. 36. quin in cenatione seu stibadio Domitiani Caesaris, quam ipse micam auream vocavit, ex Tholo, cranium penderet mortui, quod mortis admoneret. Simplicius tamen alii, etsi nec citra coniecturam, per Tholum intelligunt hîc Mausolaeum Augusti, quod, cum in vicinia esset, ut consonat huic fidemque facit Epigr. 65. l. 5. posset mortis admonere, atque ad vitae usum fructum spectantes hortari. Ramiresius vero, Micam hanc ita fuisse exaedisicatam existimat, ut ex ipso Triclinio prospiceretur aliquis Tholus aedificii, quod sepulchrum alicuius praeteriti Imperatoris contineret: et ausim, inquit, affirmare, esse Mausoleum Augusti, quod quidem, ut ex eius ruderibus et modo aedificii coniectare nunc possumus, in tholum desinebat; quô visô admonebantur suae sortis. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Io. Rosin. l. 2. et supra ubi
diximus de Donariis. Sed et omnia Templorum loca, quibus aliquid figi possit, tholos dici, notat Gloslographus antiquva, uti observat Barthius ad Papinianum illud, Theb. l. 2. v. 733.
———— figamque superbis
Arma tholis ————
Idem porro aedificio nomen fuit, quale Aesculapii delubro adiectum scribit Pausanias Corinthiacis, ubi pernoctaverint ab eo quid petituri: τοῦ ναοῦ δέ ἐςι πέραν, ἔνθα οἱ ἱκέται τȏυ θεοῦ καθεύδουσιν, οἴκημα δὲ περιφερὲς λίθου λευκοῦ, καλούμενον Θόλος — θέας ἄξιον. ςῆλαι δὲ ἑιςήκειϚαν ἐντὸς τȏυ περιβόλου. ταύταις ἐγγεγραμένα καὶ ἀνδρῶν καὶ γυναικῶν ἐςιν ὀνόματα, ἀκεςθέντων ὑπὸ τȏυ Α᾿ςκλητιοῦ, προσέτι καὶ νόσημα etc. Quales tholos etiam aliis Aesculapii Fanis adfuisle, discimus ex Statio eodem, l. 1. Sylv. 4. v. 99.
Si qua salutifero gemini Chironis in antro
Herba: tholo quamcumque tibi Troiana recendit
Pergamus, aut Medicis felix Epidaurus arenis
Educat —————
Ad quem loc. Vide Animadv. Barthii supra laudati: uti de Templis θολωτοῖς, seu θολοειδέσι, Suicerum Thes. Eccl. voce Ναός.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Tholus — (pluriel tholi) est le nom d origine latine qui désigne un dôme ou une coupole. Il désigne de petits reliefs martiens (pour la plupart des volcans) par opposition à Mons qui désigne des reliefs plus importants. Voir aussi Tholi de Mars :… …   Wikipédia en Français

  • Tholus — Tholus, Thole, griech., in der Baukunst ein Kessel od. Helmgewölbe …   Herders Conversations-Lexikon

  • Tholus — In planetary geology, a tholus (pl. tholi ) is the term used to describe a small domical mountain or hill. Tholus or tholi are present on the surface of Mars. They are formed from pyroclastic actvity. The size of a tholus can be 50 150 km in… …   Wikipedia

  • tholus — noun see tholos * * * /thoh leuhs/, n., pl. tholi / luy/. tholos. [1635 45; < L < Gk thólos] * * * tholus /thōˈləs/ noun (pl thōˈli / lī/) A round building, dome, cupola, or tomb, esp a dome shaped tomb from the Mycenaean period (also… …   Useful english dictionary

  • tholus — noun A small domical mountain or hill. Hecates Tholus is a Martian volcano …   Wiktionary

  • tholus — /thoh leuhs/, n., pl. tholi / luy/. tholos. [1635 45; < L < Gk thólos] * * * …   Universalium

  • tholus — tho·lus …   English syllables

  • tholus — /ˈθoʊləs/ (say thohluhs) noun (plural tholi /ˈθoʊlaɪ/ (say thohluy)) a circular building or part of one, as a dome, cupola, or lantern. Also, tholos, thole. {Latin, from Greek tholos} …  

  • Uranius Tholus — En haut, vue d Uranius Tholus par la MOC de MGS prise en mars 2002[1] (en bas, Ceraunius Tholus) …   Wikipédia en Français

  • Ceraunius Tholus — En bas, vue de Ceraunius Tholus par la MOC de MGS prise en mars 2002[1] (en haut, Uranius Tholus) …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”